Quotation |
Vnde salutationis officia cum honore dignissimo persoluentes, speramus, ut uel nunc, sicut regni uestri christianitas habet cogitare, iubeatis de ereptione christiani sanguinis et de ecclesiarum
reseratione pro eripiendis sacerdotibus, qui de eorum immolatione euadere potuerunt, conuenienti tempore dignos duces, qui praecepta uestra impleant, et exercitum dirigere; ut, quam patri uestro fecistis, impleatur promissio, antequam gens ipsa nefandissima possit fruges collegere, maxime dum non solas, quas superius diximus, ciuitates, sed et alias, id est parma, regio adque placentia est cum suis ducibus atque plurimis langobardis, deus sanctae romanae reipublicae reparauit, ut in tanta talique mercede maximam partem, sicut coepit, regni uestri gloria consequatur. Praeterea quod ex se gloria uestra facere consueuit, implenda deposcimus, ut romanus, quos praedauit francorum exercitus, pro mercede uestra et filiorum ac nepotum uestrorum, relaxare praecipiates; quia et alia sunt in pactis posita sacramenta, est, ut captiui debent relaxari: et patris uestri, christianissimi principis, haec est intentio, ut cottidiae de animarum liberatione uobis cum mercedem adquirat. |