Quotation |
Quod cum clanculo per familiares suos Michahelo imperatori Constantinopoleos indicari fecisset et ille omne auxilium ab eo retraheret, dicens: "Ille papa regnum habet per se et nostro praestantius. Ipse se per se ipsum vindicet de adversariis suis", tunc sanctus ille divinam constitutionem secutus, ut, qui iam re ipsa rector et imperator plurimarum erat nationum, nomen quoque imperatoris caesaris et augusti apostolica auctoritate gloriosius assequeretur, invictum Karolum Romam venire postulavit.
Qui, ut semper in expeditione et praecinctu bellico positus erat, statim cum apparatoribus et scola tyronum, cause vocationis suae penitus ignarus, caput orbis ad caput quondam orbis absque mora perrexit. Cumque perditissimi populi inopinatum illius comperissent adventum, quasi passeres a conspectu domini sui cognomine nuncupati solent celari, ita per diversa latibula, criptas et profugia sunt abstrusi.
Sed cum industriam et sagacitatem eius sub caelo non possent evitare, ad basilicam sancti Petri capti et catenati perducti sunt. |