Stelle Quid est iam, rogo, quod in hoc mu...; (Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593), Lib. 2, Hom. 6 (lin. 521)) [1624]

Basic Information
Keywords
ID 1624
Text Homiliae in Hiezechihelem prophetam (590 - 593) Gregory the Great
Quotation Quid est iam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Vbique luctus aspicimus, undique gemitus audimus. Destructae urbes, euersa sunt castra, depopulati agri, in solitudine terra redacta est. Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit; et tamen ipsae paruae generis humani reliquiae adhuc cotidie et sine cessatione feriuntur. Et finem non habent flagella caelestis iustitiae, quia nec inter flagella correctae sunt actionis culpae. Alios in captiuitatem duci, alios detruncari, alios interfici uidemus. Quid est ergo quod in hac uita libeat, fratres mei? Si et talem adhuc mundum diligimus, non iam gaudia, sed uulnera amamus. Ipsa autem quae aliquando mundi domina esse uidebatur qualis remanserit Roma conspicitis.
Translation
Quotation source Lib. 2, Hom. 6 (lin. 521)
Associated use case(s)
Comment