Quotation |
Gregorius constantinae augustae cum serenissimam dominam sciam de caelesti patria atque animae suae uita cogitare, culpam me committere uehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis domini sunt suggerenda siluero.
Dum in sardinia insula multos esse gentiles cognouissem eosque adhuc prauae gentilitatis more idolorum sacrificiis deseruire et eiusdem insulae sacerdotes ad praedicandum redemptorem nostrum torpentes exsistere, unum illic ex italiae episcopis misi, qui multos gentilium ad fidem domino cooperante perduxit. Sed rem mihi sacrilegam nuntiauit, quia hi qui in ea idolis immolant iudici praemium persoluunt, ut hoc eis facere liceat.
Quorum dum quidam baptizati essent et iam immolare idolis deseruissent, adhuc ab eodem insulae iudice etiam post baptismum illud praemium exigitur, quod dare prius pro idolorum immolatione consueuerant.
Quem cum praedictus episcopus increparet, tantum se suffragium promisisse respondit, ut nisi de causis etiam talibus impleri non possit. Corsica uero insula tanta nimietate exigentium et grauamine premitur exactionum, ut ipsi qui in illa sunt eadem quae exiguntur complere uix filios suos uendendo sufficiant. Vnde fit ut, derelicta pia republica, possessores eiusdem insulae ad nefandissimam langobardorum gentem cogantur effugere. Quid enim grauius, quid crudelius a barbaris pati possunt, quam ut constricti atque compressi suos uendere filios compellantur?
In sicilia autem insula stephanus quidam marinarum cartularius tanta praeiudicia tantasque oppressiones operari dicitur, inuadendo loca singulorum atque sine dictione causarum per possessiones ac domos titulos ponendo, ut, si uelim acta eius singula quae ad me peruenerunt dicere, magno uolumine haec explere non possim.
Quae omnia serenissima domina sollerter aspiciat et oppressorum gemitus compescat.
|