Quotation |
Venit autem FVMVS iste cum agmine, quoniam multae abominationes secutae sunt ignorantiam: odia, maledicta, blasphemiae, in quibus miser ille populus cotidie crescit in peius, ita ut nullus sit reproborum qui fumi illius AGMEN EFFVGIAT. 8. Sequitur: ET QVID RESPONDEBITVR NVNTIIS GENTIVM? Nuntii GENTIVM sunt
praedicatores, apostoli et apostolici uiri, qui pulsi a Iudaea, transierunt ad populum nationum. Quibus eorum ruinam lugentibus et caecitatis illius causam admirantibus, respondetur a Spiritu Sancto: QVIA DOMINVS FVNDAVIT SION. |