Quotation |
Hoc autem quod de hac bestia dicitur: Data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et
gentem, duobus modis intellegi potest, scilicet quia aut recapitulando contexit quod in praecedenti uersiculo iam dixerat: Et datum est illi bellum facere cum sanctis et uincere illos, ostendens in omni tribu et populo et lingua et gente sanctos esse contra quos temporaliter ipsa bestia praeualebit, aut certe quia iam de sanctorum nece dixerat, nunc eos qui illi subiciuntur, quibus et prout libitum fuerit damnabitur, subdendo manifestat. Et quia ex Iudaeis et gentibus et hi erunt qui certamen cum bestia habebunt, id est sancti, et hi qui ei miserabiliter succumbent, hoc est reprobi, in tribu et populo, iudaicam plebem, in linguis uero et gentibus, omnes gentium nationes designauit.
Sed iam nunc uideamus quo uocentur nomine, quibusue meritis aeternae uitae iudicentur indigni hi,
qui antiquum aduersarium in antichristi simulatione dicuntur adorare. |