Stelle Erat gratus paenes regiam aulam nec...; (Vita Vedastis episcopi Atrebatensis I (655 - 660), p. 314-315) [164]

Basic Information
Keywords
ID 164
Text Vita Vedastis episcopi Atrebatensis I (655 - 660) Jonas of Bobbio
Quotation Erat gratus paenes regiam aulam nec valebat Francorum viris a profanis erroribus ex integro deviare, sed paulatim, ut se per dulcia municionis effamina religione subdebant, ecclesiae recipiebantur sinu. (...) Actumque deinceps, ut, mortuo Chlodoveo, Chlothacharius, filius eius, patris in locum suffectus, Francis regnaret, et cum egregiae regni regimina regeret, evenit, ut aliqui vir e Francis nomine Hocinus regem Chlothacharium ad prandium vocaret ac inter aulicos regis venerabilem virum Vedastem pontificem invitaret. (...)At ille, - non quod eis consentiendo gulae faverit, sed quoadunatam ad regis prandium turbam suis salubribus doctrinis edocerit ac per regiam auctoritatem plerosque ad sacrum baptismum provocare vellit, - cumque ergo adtonitus ad prandium vocatus venisset, domum introiens, conspicit gentile ritu vasa plena cervisae domi adstare. (...) Cui venerandus vir Vedastus ait: "O rex, tuorum decus Francorum, caernere potes, quanta sit diabolicae fraudis astutia ad animas hominum decipiendas.
Translation
Quotation source p. 314-315
Temporal Coverage 450 - 540
Associated use case(s)
Comment