Stelle Nunc uero, prope finem Cantici, ea...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 12 (lin. 1063)) [1643]

Basic Information
Keywords
ID 1643
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation Nunc uero, prope finem Cantici, ea quae agenda sunt dum finem acceperit mundus, exponit Spiritus sanctus. Haec ergo sponsa, id est congregatio sanctarum animarum, ut saepe dictum est, ex omni natione quae sub caelo est ad notitiam nominis Christi ex deserto idolatriae ueniens, ab omni labore nequitiae requiescens in hortis, hoc est in conuenticulis orationum in toto mundo crescentibus numero et sanctitate per fidem apostolicam - quae omne quod desiderauerat inueniens, iam requiescens in sempiterna spe, et in terris ambulans, conuersatio eius in caelis est, secundum beati Pauli sententiam - nunc, omni mysterio uocationis omnium gentium completo destructoque inimico Antichristo uel religato, ad gloriam resurrectionis uocatur. Ad quam gloriam ducatum praestant humilitas et recta apostolica fides, in qua in tribus personis coaeternis unus creditur Deus.
Translation
Quotation source Lib. 12 (lin. 1063)
Associated use case(s)
Comment