Quotation |
IUL(IANUS) Non mentitur apostolus; ergo in plures abundauit christi gratia quam adae culpa,
cuius imitatione dicuntur peccasse, qui sub lege peccauerunt; sub lege autem usque ad christum
iudaei tantummodo deliquerunt.
Confer ergo iudaicam nationem solam perfectae dumtaxat aetatis sub lege positam et per hoc in
similitudinem praeuaricationis adae peccantem, qui accepta lege peccauit, ac de multitudine
uocatarum gentium per praedicationem euangelii eorum milia, qui gratiae sunt liberalitate saluati, tuncque intelleges apostolum paulum uere pronuntiasse ad plures gratiam dei et donum iesu christi
peruenisse quam societatem praeuaricationis antiquae.
AUG(USTINUS) Cum apostolus inuenitur non plures dixisse, sed multos, tui huius argumenti
machina tota subuertitur, quamuis non soli iudaei, sicut tibi placet, sed omnes praeuaricatores esse
reperiantur, qui legem cum ipso euangelio praedicatam praeuaricando damnabiliores fiunt; qualibus praeuaricatoribus simul cum iudaeis ita plenus est mundus, ut in omnium comparatione sint pauci, qui paruulis quoque baptizatis additis liberantur; quod et responsione superiore comprehendi. |