Stelle Quod ait propheta ad heli loquens ...; (In Regum librum xxx quaestiones (701 - 725), Cap. 1 (lin. 1)) [1660]

Basic Information
Keywords
ID 1660
Text In Regum librum xxx quaestiones (701 - 725) Bede
Quotation Quod ait propheta ad heli loquens ex persona dei, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus, sub figura samuhelis de domino saluatore summo uidelicet ac uero pontifice debet intellegi quia nimirum sicut samuhel defuncto heli successit in sacerdotium non de stirpe aaron sed de alia leui familia electus, (...) ita mediator dei et hominum ut esset nobis pontifex non de leui sed de alia utique tribu, id est iuda, carnis originem sumpsit aliam quam legalem hostiam, id est ipsam suam carnem, obtulit patri pro nobis alios quam de genere aaron pontificatus sui reliquit heredes filios uidelicet gratiae noui testamenti de uniuersa gentium natione collectos.
Translation
Quotation source Cap. 1 (lin. 1)
Associated use case(s)
Comment