Stelle Quod certe si ita est, haec propri...; (Codex Carolinus (768 - 814), Epist. 45 (p. 561, lin. 6)) [1674]

Basic Information
Keywords
ID 1674
Text Codex Carolinus (768 - 814) Pope Stephen II Pope Paul I Pope Stephen III
Quotation Quod certe si ita est, haec propriae diabolica est immisio et non tam matrimonii coniunctio, sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur, quoniam plures conperimus, sicut divinae scripturae historia instruimur, per aliene nationis iniustam copulam a mandatis Dei deviare et in magno devolutos facinore. Quae est enim, praecellentissimi filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac nobilissima regalis vestrae potentiae proles perfidae, quod absit, ac foetentissimae Langobardorum genti polluatur, quae in numero gentium nequaquam conputatur, de cuius natione et leprosorum genus oriri certum est! Nullus enim, qui mentem sanam habet, hoc vel suspicari potest, ut tales nominatissimi reges tanto detestabili atque abhominabili contagio implicentur; 'quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideli cum infidele?'
Translation
Quotation source Epist. 45 (p. 561, lin. 6)
Associated use case(s)
Comment