Stelle Quod ergo a Nino, ut in superiore ...; (Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830), Pars. 1, Lib. 2, Cap. 2 (p. 92, lin. 21)) [1685]

Basic Information
Keywords
ID 1685
Text Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830) Freculf of Lisieux
Quotation Quod ergo a Nino, ut in superiore libro diximus, gentium scriptores suas inchoasse historias, qui primus rex fuisse Assyriorum fertur, ob hoc nequaquam datur intellegi reges ante eum non fuisse, ut quibusdam placuit, sed quia ipse 'cupiditate' regnandi allectus externa primus demoliuit regna. Refert enim 'Iustinus' de eo, 'qui Trogum Pompeium' est 'secutus,' in hunc modum: 'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat quos ad fastigium huius maiestatis, non ambitio popularis, sed' expectata in 'bonos moderatio prouehebat. Populi nullis legibus tenebantur; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam' regnum finiebatur.
Translation
Quotation source Pars. 1, Lib. 2, Cap. 2 (p. 92, lin. 21)
Associated use case(s)
Comment