Quotation |
Quoniam vero omnino Deo nostro haec displicent et divisas mentes non possidet, providete, ut ab his
debeant inlicitis salubriter coerceri, ne, quod absit, non eis ad ereptionem, sed ad poenam sacri fiat baptismatis sacramentum.
Si quos igitur violentos, si quos adulteros, si quos fures vel aliis pravis actibus studere cognoscitis,
Deum de eorum correctione placare festinate, ut per vos flagellum perfidarum gentium, quod,
quantum videmus, ad multarum nationum vindictam excitatum est, non inducat, ne, si, quod non
credimus, divinae ultionis iracundia sceleratorum fuerit actione commota, belli pestis interimat, quos delinquentes ad rectitudinis viam Dei praecepta non revocant. Necesse est ergo, ut omni studio et oratione adsidua ad redemptoris nostri converti misericordiam festinemus, ubi tutus omnibus locus est et magna securitas. |