Quotation |
Igitur quo minus cautum facilius posset seducere, in angelum se lucis transfiguravit, dum me non
aperta iam fronte, sed subtili fraude oppugnandum expetiit.
Mandata quippe legis ad memoriam mihi cepit reducere, inter que et hoc Iudeis preceptum fuerat, ut
in nullo penitus immundos ac Deo execrabiles gentium ritus imitarentur, ne, quos sibi Deus ex
omnibus nationibus in populum peculiarem elegerat, illarum superstitionum in aliquo participes aut consimiles viderentur.
Quod ideo callidissimus hostis fecisse credendus est, ut intentionem meam eo facilius a proposito suo
retraheret, quo per hoc me legis prevaricatorem esse ostenderet. |