Stelle Quod autem introduxit: statuit exc...; (Expositiones in hierarchiam caelestem (865 - 870), Cap. 9 (lin. 313)) [1734]

Basic Information
Keywords
ID 1734
Text Expositiones in hierarchiam caelestem (865 - 870) John Scottus Eriugena
Quotation Quod autem introduxit: statuit excelsus terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, non ita intelligendum, ut opinor, quasi tot gentes et lingue sint quot angeli Dei, sed tot sunt termini gentium quot numerus est angelorum, qui specialiter principes earum constituti sunt. SI AVTEM QVIS DIXERIT, ET QVOMODO HEBREORVM POPVLVS REDVCTVS EST SOLVS IN THEARCHICAS ILLVMINATIONES, hoc est: si quis interrogauerit quomodo hebraicus populus solus in diuinas illuminationes, in cultum uidelicet et cognitionem ueri Dei, reductus est, ceteris nationibus in tenebris ignorantie atque perfidie detentis ante incarnationem Dei Verbi, dum omnes similiter ductores angelos sicut Hebrei haberent, RESPONDENDVM QVIA NON ANGELORVM RECTAS SCIENTIAS ACCVSARI OPORTET ALIARVM GENTIVM IN NON EXISTENTES ERRORE. Respondendum, inquit, quia neminem oportet accusare rectas scientias, hoc est, recta iudicia sanctorum angelorum, propter errorem aliarum gentium in non existentes, in falsos uidelicet, deos qui non sunt, quoniam demones eorumque ludibria, miserrimarumque rationabilium animarum irrationabilia machinamenta probantur esse.
Translation
Quotation source Cap. 9 (lin. 313)
Associated use case(s)
Comment