Quotation |
Cur saltem hoc non mouet? Cur non mouet hoc quod totum robur fidei Christianae, quod tota spes
salutis humanae ex uestris litteris originem habet?
Cur non mouet quod patriarchas, quod prophetas, praenuntiatores, quod apostolos praedicatores,
quod summam ac supercelestem Virginem Matrem Christi, quod Christum ipsum auctorem salutis
nostrae, qui et expectatio gentium a propheta uestro dictus est, non de barbaris gentibus, non de
quibuslibet nationibus, sed de genere uestro, de stirpe magni Abrahae descendentes suscepimus?
Remitto ergo uos ad uestri generis homines, remitto ad proprias quas a Deo accaepistis scripturas, et
ex hiis testimonia profero quibus cedere quantalibet lis Iudaica compellatur. |