Stelle Spiritualiter autem termini christ...; (De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116), Lib. 12, In Exodum III (p. 735, lin. 1637)) [1781]

Basic Information
Keywords
ID 1781
Text De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Spiritualiter autem termini christianitatis hi sunt: per mare rubrum et per desertum populum intelligimus iudaeorum rubrum mare pro parte electorum qui primi rubenti sanguine christi mundati sunt et apud quos priores baptisma est ecclesiae celebratum desertum autem pro parte reproborum qui propter infidelitatem ab inhabitatore deo et homine christo deserti sunt. Per mare autem palestinorum et per fluuium magnum quem alio loco scriptura nominat eufratem quod nos latine dicimus frugiferum multitudinem intelligimus gentium siue profunditatem nationum ad quas usque dilatati sunt termini apostolorum incipientium ab hierusalem ubi sicut iam dictum est primo sacratum est nostri baptismi mare rubrum. Porro iuxta litteram quattuor climata terrae repromissionis distincta sunt dicendo a mari rubro usque ad mare palestinorum et a deserto usque ad fluuium.
Translation
Quotation source Lib. 12, In Exodum III (p. 735, lin. 1637)
Associated use case(s)
Comment