Stelle Notandumque, quod et archisinagogi...; (In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870), Vol. 1, Lib. 1, Cap. 9, Vers. 20 (p. 273, lin. 34)) [1783]
Keywords | |
---|---|
ID | 1783 |
Text | In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus |
Quotation | Notandumque, quod et archisinagogi duodennis sit filia et mulier haec ab annis XII sanguine fluxerit, hoc est eodem, quo haec nata sit tempore, illa coeperit infirmari. Vna enim pene eademque saeculi huius aetate et sinagoga in patriarchis nasci et gentium exterarum natio per orbem coepit idolatriae sanie fedari. Nam et fluxus sanguinis bifariam, hoc est et super idolatriae pollutione et super his, quae carnis ac sanguinis delectatione geruntur, potest recte intelligi. |
Translation | |
Quotation source | Vol. 1, Lib. 1, Cap. 9, Vers. 20 (p. 273, lin. 34) |
Associated use case(s) |
|
Comment |