Quotation |
Itaque intelligendum est Dominum hic significare non mortem crucis, sed illam mortem qua Judaei
eum gentibus tradebant ad occidendum, hoc est, Romanis; nam Pilatus Romanus
civis fuit, licet genere Pontius, eumque in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat, hoc impletum est, dum Judaei eum Gentibus tradiderunt occidendum; minore tamen scelere, quam Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur. |