Quotation |
finita praefatione ante omnia gaudium suum esse testatur utpote gentium apostolus, quod cum Romani regnarent in mundo, subiecerint se fidei christianae, quae prudentibus saeculi humilis et stulta videtur.
2. cum ergo multa essent, ex quibus gauderet in Romanis - erant enim disciplinae memorabiles
et boni operis cupidi |studiosi que| magis agendi bene quam loquendi, quod non est longe a religione
divina -, in hoc tamen praecipue gaudere se dicit, quia fidei illorum fama omnem locum peragrabat.
mira enim res videbatur, ut domini gentium inclinarentur promissioni Iudaeorum. |