Stelle 1. hoc enim dicit, quia cum Farao ...; (Commentarius in Pauli epistulam ad Romanos (recensio gamma) (366 - 384), Cap. 1, Vers. 17 (p. 323, lin. 16)) [1810]

Basic Information
Keywords
ID 1810
Text Commentarius in Pauli epistulam ad Romanos (recensio gamma) (366 - 384) Anonymous - Theology
Quotation 1. hoc enim dicit, quia cum Farao - quod nomen regium erat apud Aegyptios, sicut et apud Romanos reges Augusti appellantur - hic ergo Farao, cum tantis malis esset reus, ut vita indignus esset, numquam correcturus, ne se aut merito vivere aut deum, quem saepe fallendum censebat, ad vindictam dandam inpotentem putaret, audit a deo: ad hoc te servavi, ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universam terram, ut in isto ceterae gentes addiscerent non esse alium deum praeter hunc, qui Iudaeorum erat et factus est Christianorum; quamvis et illi Christiani fuerint et nos nunc simus Iudaei propter Iudam, ex quo Christus est secundum carnem, quia Iudaei veteres sperantes futurum Christum redemptorem Christiani erant.
Translation
Quotation source Cap. 1, Vers. 17 (p. 323, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment