Stelle cum enim uiderent multitudinem seq...; (Enarrationes in Psalmos (392 - 2020), Psalm. 40, Par. 1 (lin. 22)) [1852]

Basic Information
Keywords
ID 1852
Text Enarrationes in Psalmos (392 - 2020) Augustine of Hippo
Quotation cum enim uiderent multitudinem sequi auctoritatem eius, et diuinitatem et maiestatem miraculis praesentatam, cum hoc uiderent iudaei, de quibus ipse dominus similitudinem posuit, quia dixerunt: hic est heres; uenite occidamus eum, et nostra erit hereditas, dixerunt apud semetipsos, id est inter se, unde pontificis illius caiphae uox est: uidetis quod turba multa eum sequitur, et saeculum post illum abiit; si dimiserimus eum uiuere, uenient romani, et tollent nobis et locum et gentem. expedit ut unus moriatur homo, quam tota gens pereat. euangelista autem uerba nescientis quid diceret exposuit nobis, et ait: hoc autem non a se dixit; sed cum esset pontifex prophetauit quia oportebat iesum mori pro populo et gente.
Translation
Quotation source Psalm. 40, Par. 1 (lin. 22)
Associated use case(s)
Comment