Quotation |
sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent christum, quando dixerunt: si dimittimus eum sic,
omnes credent in eum, et uenient romani, et tollent nostrum et locum et gentem: quando
caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: uos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat.
hoc autem, sicut euangelista intellexit, non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius,
prophetauit quia iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, id est, pro
ouibus quae perierant domus israel, sed ut filios dei qui erant dispersi, congregaret in unum.
habebat enim alias oues quae non erant de illi ouili: istas uniuersas oues, et de israelitis, et de
gentibus, diabolus et eius angeli captiuauerant. |