Keywords |
|
ID |
1883 |
Text |
In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede |
Quotation |
Quae iusto iudicio terram cum regno perdidit pro cuius amore caeli ciues persequi ipsumque caeli et
terrae regem occidere non metuit dicens per suos pontifices et pharisaeos: si dimittimus eum sic,
omnes credent in eum, et uenient romani et tollent nostrum et locum et gentem.
Potest etiam per terram sterili ficu occupatam iudaicae plebis turba figurari quae noxia praepositorum
umbra ne ueritatis lumen recipere posset pressa et ne supernae dilectionis sole calefieret exemplo est
eorum prauitatis impedita iuxta quod eisdem alibi saluator: vae, inquit, uobis scribae et pharisaei
hypocritae qui clauditis regnum caelorum ante homines, uos enim non intratis nec introeuntes sinitis
intrare. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 13 (lin. 1410) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|