Stelle Cognoscentes inuidi principes iuda...; (In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716), Lib. 3, Cap. 18 (lin. 1510)) [1888]

Basic Information
Keywords
ID 1888
Text In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede
Quotation Cognoscentes inuidi principes iudaeorum dilexisse dominum turbam atque ad eum audiendum sedula intentione confluxisse quod in ceteris execrabantur in una hac parte placitum habere coeperunt quod putarent se illum doctrinae frequentis gratia posse reprehendere in uerbo et capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum et traderent gentibus occidendum aestimantes etiam dei sapientiam illi sententiae subditam qua dicitur, in multiloquio non effugies peccatum, dixeruntque, permittamus eum docere ut sit ei in scandalum et nobis a sanguine eius innoxiis sit super illum manus romanorum accusantibus nobis quod eum inuenerimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari caesari et dicentem se christum esse.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 18 (lin. 1510)
Associated use case(s)
Comment