Stelle Quia beatus abraham cognationem ac...; (Libri quattuor in principium Genesis usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis adnotationum (725 - 731), Lib. 4, Cap. 17 (lin. 334)) [1890]

Basic Information
Keywords
ID 1890
Text Libri quattuor in principium Genesis usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis adnotationum (725 - 731) Bede
Quotation Quia beatus abraham cognationem ac domum patris sui ad imperium domini deseruit, merito et hoc in munere retributionis accepit, ut pater multarum gentium existat; adeo utique multarum, ut non solum earum quae ex eius semine secundum carnem prodirent, sed et earum quae aliunde originem carnis ducentes, fidei et obedientiae eius uestigia sequerentur, sicut apostolus ad romanos scribens plenissime exponit. Sciendum autem quod abram "pater excelsus," abraham uero "pater multarum," dicitur, ut subintellegatur "gentium". Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno; ut sim deus tuus et seminis tui post te.
Translation
Quotation source Lib. 4, Cap. 17 (lin. 334)
Associated use case(s)
Comment