Stelle Sic sic hic Christi resplendens lum...; (Vita S. Amandi metrica (845 - 855), p. 580, 35 - 585, 304) [190]

Basic Information
Keywords
ID 190
Text Vita S. Amandi metrica (845 - 855) Milo of Saint-Amand
Quotation Sic sic hic Christi resplendens lumine Amandus, Illius ut cunctis fulgeret in aede ministris Exueretque homines tetra caligine multos, Gentibus et variis divine semina verbi Spargeret et meteret Christo auxiliante maniplos, Principis imperiis compulsus pontificumque Devictus monitis est factus episcopus et, quod Iam pridem meritis fuerat, tunc ordine sumpsit. Nec sedem propriam suscepit pontificalem, Sed veluti Paulus populos adgressus eoos, Sic iste occiduas partes transmissus adivit, Gentibus et sparsis sparsit pia verba salutis. (...) Inde salutiferis dum sanctus gressibus iret, Spargebat verbum populis et sancta docebat Gentibus insinuans aeterni praemia regni, Christicolis turmis quae dona parentur in astris Atque malis poenae quae conserventur in antris. (...) Quaerens ergo modum, quo tantos tollere posset Hostis ab insidiis populos saevoque tyranno Qualiter excuteret praedam spoliumque referret, Dantem iura gregi Noviomi ex urbe regendo Aicharium petiit, quo cernuus iret in aulam Regis (tunc etenim validis tractabat habenis Francorum regnum Dagobertus rector opimum), Illius et iussu sibimet mandata referret, Quatinus, in sacro qui se non fonte lavare Ex illis vellet, conpulsus delueretur.
Translation
Quotation source p. 580, 35 - 585, 304
Temporal Coverage 575 - 676
Associated use case(s)
Comment