Quotation |
Arma enim et reliqua gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae romanorum dominis
obsecundat. Hinc oratorum pugna ciuilis iuris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat et ut reliqua taceamus, hoc quod loquimur inde est.
Qua de re, patres conscripti, hanc uobis curam, hanc auctoritatem propitia diuinitate largimur, ut
successor scholae liberalium litterarum tam grammaticus quam orator nec non et iuris expositor
commoda sui decessoris ab eis quorum interest sine aliqua imminutione percipiat et semel primi ordinis uestri ac reliqui senatus amplissimi auctoritate firmatus, donec suscepti operis idoneus reperitur, neque de transferendis neque de imminuendis annonis a quolibet patiatur improbam
quaestionem, sed uobis ordinantibus atque custodientibus emolumentorum suorum securitate potiatur, praefecto urbis nihilominus constituta seruante. |