Stelle Tanta circa nos divinae humanitati...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), (p. 13)) [1944]

Basic Information
Keywords
ID 1944
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation Tanta circa nos divinae humanitatis est providentia, ut semper aeternis liberalitatibus nos sustentare dignetur. Post bella enim parthica aeterna pace sopita postque Vandalicam gentem ereptam et Carthaginem, immo magis omnem Libyam Romano imperio iterum sociatam et leges antiquas iam senio praegravatas per nostram vigilantiam praebuit in novam pulchritudinem et moderatum pervenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium umquam speravit neque humano ingenio possibile esse penitus existimavit. Erat enim mirabile Romanam sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora, quae paene in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis proeliis vacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in unam reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium neque idem neque simile in ea inveniatur et ne geminae leges pro rebus singulis positae usquam appareant.
Translation
Quotation source (p. 13)
Associated use case(s)
Comment