Stelle Huius studii duae sunt positiones,...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 1, Titulus 1, Rub. 1, Par 2. ) [1946]

Basic Information
Keywords
ID 1946
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, privatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. Privatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus. 3. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio: videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri. 4. Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur. Quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.
Translation
Quotation source Lib. 1, Titulus 1, Rub. 1, Par 2.
Associated use case(s)
Comment