Quotation |
Hannibal inclusis nullo surgente reatu,
praeter quod fuerant Romanae gentis amici,
crimen amicitiae reputans, pro laude periclum
intulit et poenas exegit ab urbe fideli,
perfida quas lueret sub iusto vindice turba.
intoleranda semel toleravit mensibus octo;
quae nec sponte fidem violat nec clade coacta,
victa caterva fame: gladios ut vinceret hostis,
incendit patriae populos cum moenibus urbis
et sibi dat cum morte fugas; secura sepulcri
poscit ab igne neces, hostis sua iure triumpho
subducens et colla iugo: rogus omnibus unus,
moenia sunt patriae tumulus, cinis omnibus unus. |