Stelle Itaque si dicemus in Caesarem, lau...; (Praeceptum deliberatiuae materiae (401 - 600), (p. 567, lin. 30)) [1958]

Basic Information
Keywords
ID 1958
Text Praeceptum deliberatiuae materiae (401 - 600) Emporius
Quotation Itaque si dicemus in Caesarem, laudabitur a genere, quod Romanus, quod patricius fuerit, quod usque ab Aeneae et Iuli gente descenderit: vel reprehendetur, quod nihil ad laudem attineat illius, si urbe magna aut genere nobili procreatus sit, cum originem suam vitae flagitiis inquinaverit: quamquam mihi videtur haec tota mentio generis parcius esse agenda, cum in cuiusquam potestate non sit, quem ad modum natus sit, sed usurpanda potius ex intervallo et pro opportunitate. Alioquin et hoc vitium contrahemus, ut in diversis materiis uniformiter auspicemur. Exim nomen tractabitur, quod Iulius a familiae suae principe ipso Iulo sit nominatus, aut Caesar ex eo quod uni maiorum suorum idem nomen ascitum sit, occiso in acie elephanto, qui Caesar vocabatur: vel contra inridebitur tam vanae appellationis adsumptio, quando aeque sit nomen hoc totum falsum, ferum, abortivum, cum et ipsi, qui defunctarum matrum uteris exsecantur, caesares nominentur: sed hoc ipsum omne nimium remotum est ac paene ridiculum et tale certe, ut raro personae deprehendantur, in quibus causas nominum eruere possimus.
Translation
Quotation source (p. 567, lin. 30)
Associated use case(s)
Comment