Quotation |
4. de his autem ipsis Ioseppus, de quo supra diximus, in historia sua octavo decimo Antiquitatum
libro hoc modo memorat: 'Cyrinus autem vir unus ex consessu curiae Romanae per singulos
magistratus usque ad gradum consulatus ascendens, cetera quoque honorabilis, cum paucis Syriam venit, a Caesare ius dare gentibus missus et censor simul patrimoniorum futurus'.
5. et post pauca ait: 'Iudas vero Gaulanites, vir de civitate Gamala, Sadducum quendam Pharisaeum
adsumens magnopere nitebatur sollicitare plebem, adserens eis, quod adscriptio census nihil aliud
quam apertissimam inponeret servitutem, simulque cohortabatur gentem suam, ne perderet
libertatem'.
6. sed et in secunda historia Iudaici belli de hoc ipso haec scribit: 'Quo in tempore, inquit, vir quidam
Galilaeus Iudas nomine ad discessionem populos cogebat, pessimum fore eis persuadens, si
adquiescerent solvere tributa Romanis et post deum mortalem susciperent dominum'. |