Stelle Hoc itaque audiens Gozbertus dux, c...; (Passio Kiliani mart. Wirziburgensis (750 - 830), p. 727) [198]

Basic Information
Keywords
ID 198
Text Passio Kiliani mart. Wirziburgensis (750 - 830) Anonymous - Hagiography
Quotation Hoc itaque audiens Gozbertus dux, congregato omni populo, qui erat simul cum illo sacro baptismatis fonte a sancto pontifice ablutus, interrogavit eos, quid eidem misero facere debuisset. (...) Erat autem ibi quidam homo eloquens paratusque ad respondendum secundum suggestionem infelicis Geilanae, uxoris Gozberti, qui taliter inquid: "Domine mi, dux Gozberte, cogita de temet ipso et de omnibus nobis, qui simul tecum baptisma suscepimus ab illis, et proba, utrum Deus eorum tam fortis, tam praepotens sit et omnia sciens retribuensque bona bonis et in novissimis mala restituens malis, nisi se per paenitentiam ante correxerint, et iube istum miserum resolvi a vinculis et coram omni populo suo derelinqui arbitrio. (...) Factum est quoque secundum dictum hominis tyranni, et dimissus est ille miser in medio populi.
Translation
Quotation source p. 727
Temporal Coverage 686 - 689
Associated use case(s)
Comment