Quotation |
11. haec autem non nobis ad subitum repperta aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi haec salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi sive docendi quae secundum veritatem gesta sunt, tradiderunt, addentes etiam haec, quod cum Idumaei latrones Ascalonitanae civitati inruentes et de Apollinis templo, quod muro urbis adhaerebat, cum ceteris spoliis etiam Antipatrum Herodis cuiusdam aeditui filium captivum diripuissent, accidisse
postmodum, ut ad amicitias Hyrcani pontificis Antipater perveniret, 12. cuius principatum quod in quam plurimis iuvisset, defuncto eodem Hyrcano Herodi filio suo a Romanis per ambitionem regnum Iudaeae gentis acceperit. verum haec et in aliis Graecorum historiis designantur.
13. sed illud praecipue supra dicti viri memoriae tradiderunt, quod per idem tempus omnes
Hebraeorum generationes descriptae in archivis templi secretioribus habebantur, in quibus etiam alienigenarum quorumque continebantur origines, sicut Achior ex Ammanitis et Ruth ex Moabitis, alii etiam ex Aegypto qui dicuntur Israhelitis esse commixti. |