Stelle quae enim arma Romana uiderunt Cae...; (Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400), Lib. 5, Par. 1 (p. 412, lin. 6)) [2011]

Basic Information
Keywords
ID 2011
Text Historiae Libri V (Flauius Iosephus secundum translationem et retractationem) (351 - 400) Pseudo-Hegesippus
Quotation quae enim arma Romana uiderunt Caesaream inhabitantes Iudaei, quorum feriato die sabbati inter sollemnes nostrorum cultus sacrorum multitudo gentilium Caesariensium repentino quodam impetu et misso desuper furore succensa XX milia deleuit, omnes fugauit, ut totam urbem exinaniret? nonne totam Syriam quaedam impleuit dementia, ut Iudaei atque gentiles in iisdem urbibus siti et incolatus gratia sibi prius nexi postea inter se armis colliderent, quo Romanis uadum futurae uictoriae constitueretur? nam quid de Scythopoli loquar? quo Iudaei primo contenderant, ut gentilem populum praeuenirent, ne quid aduersum nostros exemplo ceterarum urbium machinaretur.
Translation
Quotation source Lib. 5, Par. 1 (p. 412, lin. 6)
Associated use case(s)
Comment