Quotation |
Qui praedicti prophetae 'uelut fontes prophetiae eruperunt pariter quando regnum defecit'
Assyriorum 'coepitque Romanum: ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore
extitit Abraham,' cum 'promissiones apertissime fierent in eius semine benedictionis omnium
gentium, ita occidentalis Babyllonis exordio, qua' fuerit 'Christus imperante uenturus in quo
implerentur illa promissa,' per 'ora prophetarum' praedicta, 'non solum loquentium, uerum etiam
scribentium. Cum enim prophetae numquam fere defuissent populo Israhel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc' [ut] 'oportebat inciperet quando condebatur haec ciuitas quae gentibus imperaret'. |