Stelle 10. Hinc 'Manlius consul et Coepio...; (Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830), Pars. 1, Lib. 6, Cap. 10 (p. 336, lin. 1)) [2022]

Basic Information
Keywords
ID 2022
Text Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830) Freculf of Lisieux
Quotation 10. Hinc 'Manlius consul et Coepio proconsule' aduersum 'Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas - Gallorum et Germanorum gentes quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant - missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt. Vbi dum inter se grauissima inuidia et contentione discertant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. Siquidem in ea pugna M. Emilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi; LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta Anthias scribit.
Translation
Quotation source Pars. 1, Lib. 6, Cap. 10 (p. 336, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment