Quotation |
Nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles - hoc est
Marcomanni, Quadi, Vuandali, Sarmatae, Sueui, atque omnis poene Germania - et in Quadorum
usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam
praesentium sitis quam hostis periculum sustineret, ad inuocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta uis pluuiae effusa est ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internitionem caedentes, gloriosissimam uictoriam et omnibus
poene antiquorum titulis praeferendam rudi paruoque militum numero, sed potentissimo Christi auxilio reportarunt.
Exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini ubi inuocatione nominis
Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse uictoriam. |