Stelle 'Inter haec ergo Theodoricus sub Z...; (Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830), Pars. 2, Lib. 5, Cap. 18 (p. 708, lin. 32)) [2040]

Basic Information
Keywords
ID 2040
Text Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830) Freculf of Lisieux
Quotation 'Inter haec ergo Theodoricus sub Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur gentemque suam in Illyrico, ut diximus, residentem non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore quaerere uictum quam ipse otiose frui regni Romani bonis et gentem suam mediocriter uictitare, secumque deliberans ad principem ait: "Quamuis nihil deest nobis imperio uestro famulantibus, tamen si dignum ducit pietas uestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat". Cumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa, "Hesperia, inquit, plaga, quae dudum decessorum prodecessorumque uestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina, quare nunc sub regis Torcilingorum Rogorumque tyrannide fluctuatur? Dirige me cum gente mea, si praecipis, ut et hic expensarum pondere careas, et ibi si adiutus a Domino uicero, fama uestrae pietatis' inradietur.
Translation
Quotation source Pars. 2, Lib. 5, Cap. 18 (p. 708, lin. 32)
Associated use case(s)
Comment