Stelle Ibique Stephanus papa Romensis ad ...; (Chronicarum libri IV (Fredegarius scholasticus) et Continuationes (613 - 770), Cap. 36 (p. 183, lin. 13)) [2044]

Basic Information
Keywords
ID 2044
Text Chronicarum libri IV (Fredegarius scholasticus) et Continuationes (613 - 770) Fredegar
Quotation Ibique Stephanus papa Romensis ad praesentia regis veniens, et multis muneribus tam ipso rege quam et Francis largitus est, auxilium petens contra gente Langobardorum et eorum rege Aistulfo, ut per eius adiutorium eorum obpressionibus vel fraudulentia de manibus eorum liberaret, et tributa vel munera, quod contra legis ordine ad Romanos requirebant, facere desisterent. Tunc Pippinus rex praefato Stephano papa apud Parisius civitate monasterio sancti Dionisii martyris cum ingenti cura et multa diligentia hiemare praecepit. Legationem ad Aistulfo rege Langobardorum mittens, petens ei, ut propter reverentia beatissimorum apostolorum Petri et Pauli partibus Romae hostiliter non ambularet, et superstitiosas hac impias vel contra legis ordine causas, quod antea Romani numquam fecerant, propter eius petitione facere non deberent.
Translation
Quotation source Cap. 36 (p. 183, lin. 13)
Associated use case(s)
Comment