Quotation |
Interea Childerico rege expetiunt universi, ut talia daret decreta per tria quam obtinuerat regna, ut uniuscuiusque patriae legem vel consuetudinem deberent, sicut antiquitus, iudices conservare, et ne de una provintia rectores in aliis introirent, neque unus ad instar Ebroini tyrannidem adsumeret, ut postmodum sicut ille contubernales suos despiceret; sed dum mutua sibi successione culminis haberent cognoscerent, nullus se alio anteferre auderet. Ut vero illi libenter petita concessisset, stultorum et pene gentilium depravatus consilio, ut erat iuvenile levitate praeventus, subito quod per sapientium consilia confirmaverat refragavit.
Sanctum igitur Leodegarium, eo quod cognoverat prae omnibus sapientia luce esse conspicuum, secum assidue retinuerat in palatium. |