Quotation |
08. Igitur omittens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante
aduentum Christi in carne omne humanum genus obligabatur astrictum, nec enumerans patriae
portenta ipsa diabolica paene numero aegyptiaca uincentia, quorum nonnulla liniamentis adhuc deformibus intra uel extra deserta moenia solito more rigentia toruis uultibus intuemur, neque
nominatim inclamitans montes ipsos aut colles uel fluuios olim exitiabiles, nunc uero humanis usibus utiles, quibus diuinus honor a caeco tunc populo cumulabatur, et tacens uetustos immanium
tyrannorum annos, qui in aliis longe positis regionibus uulgati sunt, ita ut Porphyrius rabidus
orientalis aduersus ecclesiam canis dementiae suae ac uanitatis stilo hoc etiam adnecteret: 'Britannia',
inquiens, 'fertilis prouincia tyrannorum', illa tantum proferre conabor in medium, quae temporibus imperatorum romanorum et passa est et aliis intulit ciuibus et longe positis mala; quantum tamen potuero, non tam ex scriptis patriae scriptorumue monimentis, quippe quae, uel si qua
fuerint, aut ignibus hostium exusta aut ciuium exilii classe longius deportata non compareant, quam
transmarina relatione, quae crebris inrupta intercapedinibus non satis claret.
24. Etenim reges Romanorum cum orbis imperium obtinuissent subiugatisque finitimis
quibusque regionibus uel insulis orientem uersus primam Parthorum pacem Indorum confinium, qua peracta in omni paene terra tum cessauere bella, potioris famae uiribus firmassent, non acies flammae quodammodo rigidi tenoris ad occidentem caeruleo oceani torrente potuit uel cohiberi uel extingui, sed transfretans insulae parendi leges nullo obsistente aduexit imbellemque populum, sed infidelem non tam ferro igne machinis, ut alias gentes, quam solis minis uel iudiciorum concussionibus, in superficie tantum uultus presso in altum cordis dolore sui oboedientiam proferentem edictis
subiugauit.
05. Quibus statim Romam ob inopiam, ut aiebant, cespitis repedantibus et nihil de rebellione
suspicantibus rectores sibi relictos ad enuntianda plenius uel confirmanda romani regni
molimina leaena trucidauit dolosa. |