Quotation |
In illa namque describitur, cum redemptorem nostrum uiuificare mortuos cernerent, in mortem eius
quanta anxietate crudelitatis insanirent, quot explere contra illum praua desideria ardenter uellent, sed tamen populum timerent; quot occasiones occidendi quaererent et inuenire non possent; quot ad uotum suae saeuitiae alienigenarum manibus usi sunt, quia eum quem legaliter interimere ipsi non poterant feriendum gentibus tradiderunt, ut ex sola potestate romanus praeses ageret
quod ipsi ex sola malitia ut agi debuisset anhelarent. |