Stelle sub zorobabel enim, ezra et neemia...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 11, Cap. 36 (lin. 640)) [2078]

Basic Information
Keywords
ID 2078
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation sub zorobabel enim, ezra et neemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi, obedientes medis ac persis et deinceps macedonibus et aegyptiis atque romanis, usque ad titum et uespasianum diuersarum gentium regibus seruierunt et usque hodie seruiunt, ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius -; et quia longum est nunc aduersum dogma iudaicum et beatitudinem uentri et gutturi iudaico seruientem, qui omnia terrena desiderant et dicunt: manducemus et bibamus - de quibus et apostolus loquitur: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illa destruet -, in breui explanatione dicere, nunc ad spiritalem intellegentiam transeamus, iuxta quam et esaiae extremas partes interpretati sumus; [...] sed quid profuit nationibus, quid iuuit haereticorum gentes insultasse terrae domini, cum dominus loquatur ad eam, et montibus illius collibusque ac iugis siue nemorosis locis, quae amoenitate uirebant paradisi, et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit, et pro opprobrio gentium leuet manum suam contra aduersarios qui ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam?: tunc, persecutoribus interfectis et pace ecclesiae reddita, montes israel, apostoli uidelicet et apostolici uiri, germinabunt arbores suas et extendent ramos, uuasque afferent calcandas in prelo domini, de quibus musta funduntur quae inebrient credentium populos, et exprimitur uinum quod laetificat cor hominis, ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de caelo descendens, comedatur a populo dei israel.
Translation
Quotation source Lib. 11, Cap. 36 (lin. 640)
Associated use case(s)
Comment