Stelle et quia pro hoc in lxx legitur: au...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 7, Cap. 21, Par. 8 (lin. 39)) [2087]

Basic Information
Keywords
ID 2087
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation et quia pro hoc in lxx legitur: audite qui relicti estis, et doletis; hic mihi iuxta interpretationem eorum sensus uidetur: o apostoli, de quibus scribit esaias: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrae fuissemus, quorum reliquias et apostolus ad romanos docet esse saluatas, qui relicti estis de populo iudaeorum ut saluaremini; et doletis super perditione gentis uestrae, de qua et alibi legimus: tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, qui sunt israelitae secundum carnem; haec quae audiui a deo patre, uobis annuntio, quae deus israel uobis uentura praedicit.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 21, Par. 8 (lin. 39)
Associated use case(s)
Comment