Stelle Ideo autem perpetravit hoc malum, q...; (Passio sancti Leodegarii (Passio I) (685 - 695), p. 553-554) [209]

Basic Information
Keywords
ID 209
Text Passio sancti Leodegarii (Passio I) (685 - 695) Anonymous - Hagiography
Quotation Ideo autem perpetravit hoc malum, quia a diabolicis viris invidis armabatur consilium. Dolebant enim se abiectos esse per meritum, dum populum uniuersum fideliter cernebant declinasse post Theodericum eumque iam confirmatum in regno et Dei famulum Leodegarium cum illius gratia in suo urbe residium liuore inuidi torquere ceperunt iterum, quia dum iusti stabant erecti, ad recuperationem accedere non ualebant peruersi. (...) Denique acceperunt quendam puerolum, Chlothario fuisse confixerunt filium, hunc in partibus Austri secum levantes in regnum. Qua de re multum colligerunt hostiliter populum, eo quod ueresimile uidebatur esse cunctorum. Etenim cum depopulando patriam subiugarent et iam in nomine sui regis, quem false fecerunt, praecepta iudicibus darent, tunc qui eis volens noluit adquiescere, aut iura potestatis amissit aut, si non fuga latitandi discessit, gladii internitione deperiit. Quanti enim per hoc caliditatis figmentum Theodoricum tum defunctum et Chlodovium Chlotario esse filium crediderunt?
Translation
Quotation source p. 553-554
Temporal Coverage 616 - 679
Associated use case(s)
Comment