Quotation |
si carnaliter, uidemus caesares romanos christi iugo colla submittere, et aedificare ecclesias
expensis publicis, et aduersus persecutiones gentium atque insidias haereticorum legum scita
pendere. si spiritaliter, quicumque in eis continentia, eloquentia, sanctitate principes sunt, et animae imperio carnis subiugant seruitutem, ipsi administrant et assistunt, uel auxiliantur ei, quam saepe propter neglegentiam deserit, uel persecutorum percutit uirga, ut rursum propter sui misericordiam diligat. uel certe hoc dicendum, quod afflictam quondam et captiuitati traditam in populo iudaeorum, in uocatione gentium reconciliet sibi, ita ut portae eius semper apertae sint, et nec die nec nocte claudantur, et saluari cupientibus iugiter pateant; id est, ut ei in gaudio, et in tribulatione uolentibus credere, introitus non negetur. |