Quotation |
ut enim scipio, subiecta africa, africani sibi nomen assumpsit: et metellus, creta insula subiugata,
insigne cretici suae familiae reportauit: et imperatores nunc usque romani ex subiectis
gentibus, adiabenici, parthici, sarmatici nuncupantur: ita et saulus ad praedicationem gentium missus, a primo ecclesiae spolio proconsule sergio paulo, uictoriae suae trophaea retulit, erexitque
uexillum, ut paulus diceretur e saulo. si autem et interpretatio nominis quaeritur, paulus in hebraeo, mirabilem sonat.
reuera mirum, ut post saul, qui interpretatur, expetitus eo quod ad uexandum ecclesiam, fuisset a
diabolo postulatus, de persecutore uas fieret electionis. |