Stelle quattuor cornua quae uentilauerunt...; (Commentarii in prophetas minores (400 - 406), In Zachariam, Lib. 1, Cap. 1 (lin. 427)) [2099]

Basic Information
Keywords
ID 2099
Text Commentarii in prophetas minores (400 - 406) Jerome
Quotation quattuor cornua quae uentilauerunt, et disperserunt iudam, et israel, et hierusalem, quattuor gentes esse, babylonios, medos atque persas, et macedonas ac romanos, et nunc dominus a propheta interrogatus exponit, et daniel plenissime replicat, qui in uisione imaginis quae habebat aureum caput, et pectus argenteum, et subumbilicum aeneum, et crura, ac pedes ferreos et fictiles, has quattuor gentes interpretatus est. et rursum in alia uisione quattuor bestias, leaenam et ursum, et pardum, et aliam horribilem bestiam cuius nomen non posuit, easdem gentes sub alia figura monstrauit. medos autem et persas unum regnum esse post uictoriam cyri, non ambiget qui et saeculares et sacras litteras legerit.
Translation
Quotation source In Zachariam, Lib. 1, Cap. 1 (lin. 427)
Associated use case(s)
Comment